VATICANO - IN SOLEMNITATE SANCTI JOSEPH

jeudi, 15 mars 2007

« PROTECTOR SANCTAE ECCLESIAE », EUM DEPRECEMUR PRO BEATISSIMO PAPA NOSTRO BENEDICTO XVI, OLIM CARDINALIS JOSEPHUS RATZINGER
Romae (Fides Notitiae) - AD TE BEÁTE JOSEPH

(A Leone XIII scripta)

Ad te beáte Joseph, in tribulatióne nostra confúgimus, atque, imploráto Sponsæ tuæ sanctíssimæ auxílio, patrocínium quoque tuum fidenter expóscimus. Per eam, quæsumus, quæ te cum immaculáta Vírgine Dei Genitríce coniúnxit, caritátem, perque patérnum, quo Púerum Iesum ampléxus es, amórem, súpplices deprecámur, ut ad hereditátem, quam Iesus Christus acquisívit Sánguine suo, benígnus respícias, ac necessitátibus nostris tua virtúte et ope succúrras. Tuére, o Custos providentíssime divínæ Famíliæ, Iesu Christi sóbolem eléctam; próhibe a nobis, amantíssime Pater, omnem errórum ac corruptelárum luem; propítius nobis, sospítator noster fortíssime, in hoc cum potestáte tenebrárum certámine e cælo adésto; et sicut olim Púerum Iesum e summo eripuísti vitre discrímine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostílibus insídiis atque ab omni adversitáte défende: nosque síngulos perpétuo tege patrocínio, ut ad tui exémplar et ope tua suffúlti, sancte vívere, pie émori, sempiternámque in cælis beatitúdinem ássequi possímus. Amen

(J.M.)
(Fides Notitiae, Martius, 16, A.D. MMVII)


Partager: